monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 10
Atque unus contra chorum se dirigit ubi multae pennulae per illum discissae cadunt, quia eadem divinitas elatam iactantiam Iudaici populi, qui cum magna superbia in altitudine mentis suae volabat, deiecit, cum ille in seipso et non in Deo iustus esse volebat, ut Pharisaei qui in alta coelorum ascendere tentabant, secundum propriam fiduciam suam in se ipsis confidentes, sed iusto iudicio Dei ob diversitatem morum suorum discissi in hac praesumptione cadentes.